Historia societatis amicorum meorum in Alisone prope lacum sito habitantium

Patres amicorum meorum in Alisone prope lacum sito habitantium plus quam centum annis ante montem argenteum ascenderunt. Ibi palis foramina alta in montem fodientes nostrum castellum Alisonem invenerunt.

Ad purgamenta nostra, quae ibi reliqueramus, conservanda patres amicorum meorum aedificium magnum, quo omnia relicta nostra lata sunt, exstruxerunt.

Aedificium speciem aedificiorum nostrorum habet, sed patres amicorum meorum non tam magnifica aedificia exstruere potuerunt.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Anno domini MCMXLV multae ignes de caelo ceciderunt, quamquam aedificium in Herculaneo situm non fuit et mons argenteus non tam magnus quam mons Vesuvius est.

Itaque multos annos aedificium ad purgamenta conservanda amicis tamen purgamenta nova quaerentibus non erat.

Multis annis post novum aedificium ad purgamenta nostra conservanda in castello Alisone prope lacum sito exstructum est.

Amicis meis aedificium vetus oppido Halterno donare coactis novum aedificum eis non est.

Sed gaudent novo aedificio, quamquam tabernacula castelli in novo aedificio sita e corio caprae non iam facta sunt.

Fortasse amici mei discent, quomodo aedificia magnifica exstruantur.