GERMANIA NOVA

 

I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV

I

Germania seu rectius Germania Res publica Foederalis (Germanice: Deutschland vel Bundesrepublik Deutschland) est civitas media in Europa. Berolinum est maxima urbs et caput rei publicae. Hodie verbum Germania imprimis regionem quandam significat, in qua temporibus antiquis Germanorum hodiernorum maiores vitam agebant. Propterea sunt qui Germaniam hodiernam "Theotisciam" nuncupare malint.

 

II

Geographia

Germania ab occidente flumine Rheno, ab oriente autem Viadua et Nisa finitur. Meridiana pars attingit flumen Rhenum, Lacum Bodamicum, montes Alpes. Septentrionali mari nomen est mare Suebicum. Septentrionalis pars Germaniae planis regionibus continetur, reliquae partes montes mediocris altitudinis habent. Longissimi fluvii sunt Rhenus, Danuvius, Albis.

 

III

Incolae

Octoginta duo miliones hominum Germaniam incolunt, quorum maior pars sunt Germani. Slavi Sorbi, minor pars, regionem orientalem incolunt. Olim Germani divisi sunt in nationes: Frisii, Dani, Saxones, Francones, Alamanni, Chatti, Thuringi, et Bavari. Hoc tempore autem, eae nationes una in re publica convivunt.

 

IV

Linguae

Linguae Germaniae sunt Lingua Theodisca sive Germanica, Saxonica, Frisica, Danica, Sorbica, Lingua Bavarica, Lingua Alamannica.

V

Administratio

Germania est res publica foederalis: scilicet sexdecim civitatibus constat, quae Terrae appellantur. Quarum tres urbes sunt: Hamburgum urbs libera et hansae, Brema urbs libera hansae, Berolinum. Terrae unicuique minister primus, "ministrorum praesidens" appellatus, praeest, qui a comitiis terrae eligitur. Curatores terrarum, praesidentes, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.

 

VI

Ratio politica

Ioachimus (Theod. Joachim) Gauck (natus 24 Ianuarii 1940 Rostochii) pastor Lutheranus atque vir publicus Germaniae est et a die 18 Martii 2012 praeses Germaniae.

Pater eius nauta et inspector navalium fuit, qui Bello Orbis Terrarum II miles conscriptus erat et anno 1946 captivitate liberatus in patriam rediit. Anno 1951 ab auctoritatibus communisticis Rei publicae Democraticae Germanicae et Sovieticis false speculationis accusatus et damnatus est ad 25 annos castrorum operariorum in Sibiria. Idcirco, quamquam patri anno 1955 in patriam redire licuit, filius tamen nunc semper inimicus communistarum mansit. Ita pauca tantum munera eligere poterat. Cum diurnarius fieri vellet, annis 1958 - 1965 Rostochii theologiae studebat, quod in hoc facultate consilia liberiora fuerunt. Deinde pastor Ecclesiae Lutheranae Megalopolis primo Lüssow, deinde Rostochii factus est. Ab anno 1983 vigiles tecti Communistarum (Theod. Stasi) eum propter dicta et sententias contra SED et homines RDG regnantes observabant.

Anno 1989, cum homines in RDG rebus novis studerent, sodalis foederis Neues Forum factus est et 18 Martii 1990 legatus Camerae Popularis RDG libere electus est. 3 Octobris 1990, postquam Germania iterum consociata est, cum aliis legatis Camerae etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae nominatus est. Sed iam postero die hoc officium reliquit, ut magistratus susciperet, qui libella famosa pristini "Administerii Securitatis Rei Publicae" administraret. Hoc officio ad annum 2000 fungebatur et homines de facinoribus vigilum tectorum RDG certiores faciebat. Haec et posthac multis libris et orationibus publicis fecit; anno 2009 autobiographiam publicavit. Cum 31 Maii 2010 Horatius Köhler praeses Germaniae a magistratu se recessisset, Gauck a factionibus SPD atque Foedere 90/Virides candidatus successoris contra Christianum Wulff (CDU) nominatus est, sed electione Concilii Foederalis die 30 Iunii 2010 perdidit. Cum autem Wulff corruptionis accusatus a magistratu praesidis se recedere coactus esset, die 19 Februarii 2012 nuntiatum est, Gauck candidatum futurum esse praesidis Germaniae factionum CDU, CSU, FDP, SPD necnon Viridum. Die 18 Martii maxima parte legatorum concilii foederalis praeses Germaniae electus est.

Angela Dorothea Merkel (Angela Mercelia) (nata die 17 Iulii anno 1954 in Hamburgo) est cancellaria foederalis rei publicae Germaniae.

Filia pastoris Horsti Kasneri magistraeque Herlindae Kasner (nata Jentzsch), in Re Publica Democratica Germanica educata est. Diploma physicae habet.

A mense Aprilis 2000 Factioni Christianae Democraticae Germaniae (Theodisce: CDU) praesidet. Die 22 Novembris 2005, cancellaria coalitionis magnae electa est, prima mulier tota in historia quae Germaniae imperat. Ante hanc electionem, imperaverunt Gerhardus Schröder et Helmut Kohl. Vicarius cancellariae factus est Franciscus Müntefering, egregius sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (Theodisce: SPD).

VII

Res gestae

Antiquissimis temporibus diversae gentes in Germania vixerunt, quae nobis fontes scriptos non reliquerunt. Romani C. Iulio Caesare duce flumen Rhenum transierunt et alii imperatores regiones Germaniae exploraverunt. Neque totam Germaniam occupaverunt. Limes a regione Confluentium ad regionem Castrorum Reginorum imperium Romanum finivit. Imperio Romano fracto Franci novum imperium condiderunt. Per saecula reges Christiani diversarum gentium Sacrum Imperium Romanum Nationis Germanicae habuerunt. Hoc imperium a Napoleone, rege Francorum, deletum et anno 1806 dissolutum est. Tum multi cives unam Germaniam appetebant, sed reges ducesque diu proposito Germaniae in unum redigendae reique publicae liberae condendae obluctati sunt. Anno 1871 sanguine ferroque Imperium Germanicum constitutum est. Postea Imperator Wilhelmus Secundus multis nationibus signa intulit. Imperium autem magnam cladem accepit, Imperator abdicavit. Prima res publica democratica Weimarensis anno 1918 condita est, sed periculosis temporibus non diu duravit.

Dictator Adolfus Hitler paulo plus duodecim annos Germaniam rexit terrore et promissis. Imprimis Iudaeos crudelissime insectatus circiter sexagies centena milia eorum nefarie necanda curavit. Scelesto bello mundano secundo permulti homines occisi sunt et Germania penitus deleta. Anno 1945 Germania devicta divisa est in quattuor regiones dicioni exterae obnoxias: quarum unam occupaverunt Americani, alteram Britanni, tertiam Francogalli, quartam Sovietico-Russi. Anno 1949 duae res publicae Germanicae constitutae sunt: Germania Foederata et Democratica Res Publica Germanica.

Anno 1990 duae illae res publicae in unius rursus populi corpus coaluerunt.

Germania Foederata ab initio Unionis Europaeae fuit una cum nationibus V aliis Belgia, Francia, Italia, Luxemburgo et Batavia.

 

VIII

Litterae

Aliquando Germania "terra poetarum et philosophorum" vocabatur. Profecto complures homines miro ingenio praediti Germanice scribendo insignia artificia confecerunt. Ecce exempla quaedam: Martinus Lutherus biblia sacra e lingua Latina in linguam Germanicam transtulit. Carolus Marx descripsit, quemadmodum a bonorum possessoribus miseri opprimerentur. Thomas Mann praeclarum Nobelianum praemium accepit, quia fabulas de civibus illius temporis elegantissimas composuisset.

IX

De rebus religiosis

Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. 31,5 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali ecclesiae Romanae catholicae sunt, 31,1 centesimae partes sunt evangelicae ecclesiae id est Lutheranae, reformatae et unitae ecclesiae. Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem illius terrae ducis accipere debere qua habitarent. Id sententia celebri dictum est: CUIUS REGIO EIUS RELIGIO. Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.

1,14 % orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0,46 % et pauci ad ecclesias liberas ut dicuntur pertinent. Eorum omnium pars solum etiam ecclesiam die dominica visitat. Fere 3,8 decies centena milia hominum anno 2004° diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.

Fere 31 % populi nullius communitatis religiosae sunt, 70 % in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 80 % populi cuiusdam communitatis religiosae sunt.

Communia religiosa Islamica habent 732 000 fideles qui etiam civitate Germanica utuntur.

106 000 homines communitatis Iudaicae sunt. Usque ab decennio decimo multi Iudaei ex Europa orientali immigrabant. Ante multi Iudaei Adolfo Hitler regnante necati erant.

Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.

Educatio religiosa tum voluntaria cum ordinalis disciplina scholarum est exceptis terris foederalibus Bremae, Berolini, Brandenburgi.

 

X

Carmen nationis

Carmen Germanorum ("Das Lied der Deutschen")

anno 1841. ab Augusto Hinrico Hoffmann de Fallerslebia Terrae Sacrae compositum est. Cuius carminis nostra aetate occasione data haec tertia stropha cantari solet:

Ius, concordia, libertas
Pro Germana patria,
Haec fraterne nos petamus
Dextra atque anima!
Ius, concordia, libertas
Sunt salutis pignora,
Flore in salutis luce
Tu, Germana patria!

 

XI

Berolinum

Berolinum, est urbs maxima Germaniae et caput Rei publicae foederalis Germaniae.

Caput Archidioecesis Berolinensis est.

  • Incolae: circa tricies quinquies centena milia
  • urbs et terra foederalis (Theodisce Land), quae divisa est in duodecim regiones (Theodisce: Bezirke).
  • conditum: anno p.Chr.n. ducentesimo tricesimo circiter et milesimo.

Urbs opulentissima habet universitates quattuor, odeia tria, orchestra symphonica duo, ecclesias, theatra, scholas, gymnasia, balnea innumera. Commercium fit per vias stratas et quidem maximas, per ferroviarium, per metropolitanam, per carros omnibus vehi volentibus accommodatos et vi aut electrica aut petrolei impulsos.

Incolae originis teutonicae fidem aut nullam aut Christianam sectae Lutheraneae maxima ex parte confitentur, Polonicae, quorum non pauci sunt, catholicam, Hebraicae Iudaicam, Turcicae atque Arabicae, quorum forsitan vel plures, Musulmanicam.

Berolinum in ea parte Germaniae situm, quae ad orientem solem vergit, 70 circiter chiliometra abest a Polonia. Urbs tota circumdatur provincia Brandenburgensi. Sita est ad ripas fluviorum Sprehae Hevellaeque inter lacum Moeggelium, lacum Vannium, lacum Tegelium. Colles habet non septem quidem, sed tamen aliquot, inter quos altissimus est mons Diaboli Castris Carlottianis-Vilmersdorfio in regione IV. situs, qui mons quasi Testaceus consistit ex ruinis urbis bello funditus obrutae.

 

 

XII

Berolinum - Historia

Saeculo octavo tribus Slavonici incoluerunt omnes Germaniae partes inter Albim et Viadram flumina sitas. Hevellani autem (qui Germanice Heveller nominantur) habitabant ad ripas Hevellae fluvii, qui nunc ab indigenis Havel appellatur, quorum oppidum unum erat Brennabor nostra aetate Brandenburg dictum. Sprevani vero vel vulgo Sprewanen habitabant ad ripas Sprevae fluvii Berolinensibus nomine Spree dilectissimi. Sprevanorum oppida Spandovium erant et Berolinum, cuius urbis nomen olim Latine Berolina reddebatur. Berolina illa aedificata erat orbe vallo muroque cincto, quod oppidi genus Germanice appellatur Rundling velut rotundianum. Nomen ipsum oppiduli prisci originis Slavonicae esse constat, ut Berolinum a radice Slavonica berl- aut birl- dictum esse videatur, qua paludes significabantur.

Oppida gemella Berolinum Coloniaque in insula Sprevae fluminis sita ante annum p.Chr.n. 1237. condita sunt. Inde ab anno 1307 in unam civitatem coniuncta Berolini solius nomine appellantur. Saeculo 15. viri nobiles ex gente Hohenzollern nati marchiones Brandenburgenses facti sunt, quorum sedes Berolinum erat. Ea gens nobilissima postea ad dignitatem electoralem Sacri Imperii Romani, tum ad summam rerum regni Borussici, denique saeculo 19. ad principatum totius Germaniae ascendit urbe una cum domo illa semper crescente, ut anno 1871. caput Germaniae fieret.

Berolinensium multitudo identidem aucta est hominibus, qui aut propter libertatem fidei in Borussia concessam aut ut laborarent sedes suas illuc transtulerunt. Primum enim Elector Magnus saec. 17. vix exacto Gallis principatum suum patefecit, qui propter fidem reformatam a rege Gallorum opprimerentur. Secuti sunt saeculo 18. Frisii Saxonesque ex Hollandia nati Bohemique, saeculo 19. Poloni, saeculi 20. decenniis primis Hebraei ex Polonia Livoniaque orti, post bellum alterum per totum orbem terrarum gestum Turcae Arabesque.

Urbs restituta igitur usque ad annum 1990. erat omnis divisa in partes quattuor, quarum unam occupabant Sovietici, aliam Briti, tertiam Galli, quartam, qui ipsorum lingua Americani, nostra cives Civitatum Foederatarum Americae appellantur. Pars Sovietica et partes occidentales muro ab illa seiunctae lingua, institutis, legibus inter se differebant.

Inde ab anno 1990. una cum libertate Berolini integritas restituta est. Praeses cancellariusque Germanorum sedes et militiam suam Berolinum reduxerunt. Unde his annis Horatio Carbonario praeside Angela Mercelia cancellaria rem publicam Germanorum gubernat.

 

XIII

deficit

XIV

deficit

XV

deficit

 

 

 

 

Vicipaediae reverentiam habemus et gratias agimus